monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.99 > bnf7877.96 > sectio 6 > csg871.119 > sectio 16 > bavPal.lat.1449.165 > bkeCod.15.31v > bavPal.lat.1449.179 > sectio 108 > habCod.Guelf.707Helmst..28 > sectio 27 > sectio 211 > csg250.211 > sectio 127 > csg250.262 > bnf13013.132 > sectio 148 > bkeCod.15.14r > bavPal.lat.1449.77 > csg251.57 > 35 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 32
De qualibus ait Dominus ad Iudaeos, quod praecederent in regno coelorum. Haec igitur testamenta Domini sola suscipit, et ea fideliter conservat; inimicis omnino non tradit, ipsa periclitari optans, dummodo illaesa ac salva servaret. Haec casurum mundum, sicut illa civitatem firmiter credidit. Haec pro se ac suorum salute omnium pactum cum testamentis Domini fecit; haec in domo sua coccum, id est, signum sanguinis posuit; extra hanc si quis fuerit inventus, ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione vitabit.